- SARRON Magius
- SARRON Magiustertius Celtarum rex, praeclaras artes, Academiam, ac publica literarum studia primus, in toto terrarum orbe, exposuit, instituit, promovit. Unde apud Celtas, ut refert Diodor. Sic. philosophi appellati fuerunt Sarronidae. Mortuus est, annô formati Adami 2057. et ante Magni Messiae nativitatem 1013. quum 48. annis regnâsset. Regnavit autem post Magum seu Magogum, et Drium successorem habuit. Sarronidis vero postea Druides et Bardi successêre. Diodor. l. 6. c. 9. Dupleix de Gall. l. 1. c. 16. et l. 2. c. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.